- LOTHARINGIA
- LOTHARINGIAquasi LOTHAR-RIICK, reg. et ducatus Gall. Bel. a Lothario Rege Gall. sic dicta, olim Austrasia; quae tamen magis patebat, inter Mosam, Rhenum, et Scaldim fluv. extensa. Dividitur in Sup. quae et Tullingia et Mosellancia dicta fuit, nunc la Loraine, et Inf. Brabantiam, ac adiacentes Belgn regiones complectentem. Baudr. est inter Campaniam ad Occ. et Alsatiam ad Ort. inter Luxemburgum ad Sept. et Com. Burgundiae ad Mer. Dividitur in Lotharingiam propr. quae ad Ort. tendit, et in Duc. Barrensem ad Occ. Sed urbes Virdunum, Divodurum et Tullum, cum territ. suis non sunt in Lotharingia, licet intra eius fines. Regio est altissimis quidem montibus, sylvisque densissimis referta, non tamen opis alienae indiga, per se vini frumentique et salis ac metallorum ferax. Mediomatrices et Leuci pop. hîc olim. Caput Nanceium est. obtigit haec regio rertio fil. Lotharii Imp. Lothario, cum omni eo, quidquid paternae hereditatis trans Alpes reliquum fuit. Hoc Mortuo, illam omnem occupare quidem nisus est Car. Calvus Imp. sed a fratre Lud.Germanico repulsus est. Itaque A. C. 870. inter duos fratres illos duas in partes regnum Lotharingiae divisum est. Car. dein Calvo et fil. eius Lud. Balbo Defunctis, cum in Gallia rerum potirentur duo filii nothi illius Balbi, et legitime natus Car. Simplex infans esset: omnem Lotharingiam Germanico suo regno adiecit A. C. 880. Lud. Ludovici Germ. fil. et Pii Caesaris nepos, ac Hugonem Lotharii Regis ex pellice Waldrada fil. feliciter compescuit. Dein sine prole Lud. Defuncto, Zuentiboldo Arnolphi fil. notho cum regio tit. in publicis regni Comitiis Wormatiae habitis, cessit. A. C. 896. Verum paulo post in corpus Germanici Imperii rediit. Sic mansit sine controversia regnum hoc (si excipias desectum inde A. C. 888. Burgundiae Iuranae regnum) in ditione Germanicorum Regum usque ad A. C. 912. quo Car. Simplex, fractis per Hungaros et civiles dislensiones regni Germ. viribus Lotharingiam pene omnem recepit: quam tamen Germanorum Regi, Henr. Aucupi reddidit, A. C. 922. aliis Lothariense Reguum huic se subdidisle, A. C. 925. referentibus. Sed Lud. Transmarinus, Simplicis fil. Lotharienses iterum Regi suo Othoni I. qui se Regem Lothariensium et Francigenûm vocabat, subtraxit, A. C. 936. donec hi Giselberto factionis capite Rheno merso ad obsequium rediêrunt, pace constitutâ A. C. 942. Verum Lotharius Transmarini fil. bis Lotharingiam infesto exercitu rursus invasit, nempe A. C. 977. ab Othone II. Imp. Lutetiam usque pulsus, et A. C. 984. ut illam Othoni III. Imp. adhuc puero, consobrino ac sororio suo contra Henr. Bavari conatus conservaret. Ita Conring. tr. de finib. Imp. Ex aliis, Lud. Transmarino fil. Lotharius in regno Galliae, in Lotharingia vero fil. Car. sed sub fide Imperii successit: quem cum frater regno excutere vellet, ab Othone II. repressus est, circa A. C. 978. Car. dein, contra Hugonem Capetum, regnum Galliae sibi aslerens, victus captusque est A. C. 987. Ei nihilominus in Lotharingia fil. Otho successit. Postea regionem hanc Godofredo Gibboso donavit Henr. II. Imp. circa A. C. 1015. eamque raptantem Balduinum Flandrum ad pacem adegit. Ad Theodoricum dein Strenuum, A. C. 1080. pervenit, a quo hodierni Lotharingiae Principes orti: Cuius fam. auctor Gerhardus fertur Dux Lotharingiae sup. fil. Hugoms Comitis, (qui communis trium familiarum, ex Alsatica procedentium, Lotharingicae, Dagsburgicae et Habspurgicae pater est) nepos per hunc Eberhardi Iun. qui vivere desiit A. C. 900. Vide Phil. Iac. Spener. Syll. Gen. Hist. in fam. Austriaca. Qui priorum quoque Lotharingiae Ducum familiam a Raginero, Hasbaniae et hainaci Duce patre Gisilberti praefati, celebris Lotharingiae Ducis arcessit, in fam. Hassiaca. Episcopatus Metensis, Virdun. et Tullensis, ab Henr. II. Gall. Rege sub potestatem redacti, cum aliis quibusdam locis, hodieque sub Gallis sunt; Duce Car. haud pridem denuo totoPrincipatu pulso, cuius Mortui A. C. 1674. nepos ex fratre Car. haeres, exercitûs Imperialis hoc tempore contra Galliae Regem Dux, ius suum strenue persequitur. Consuli possunt praeter iam memoratos Auctores, Limnaeus de Iure Publ. Merula, Ortel. Cluv. Geograph. Godofred. S. Marth. Vignier. Orig. fam. Lotharing. Champier. Chron. Austras. et Geneal. Duc. Edmondus du Boullay, Geneal. Princip. Lotharing. Rich. Wasseburg, Antiq. Gall. Belg. Franciscus de Rosieres, Stemm. Lothar. Duc. Vide et supra in Lotharii regnum. Ceterum de Ducalis huius Fam. quae inter Europae antiquissimas, origine ab Alsatis ducenda, atque ita cum pluribus Erchinoaldinae gentis superstitibus stirpibus agnatione, nunc quam olim Genealogorum studio clarius constat. Fuit autem ille Erchenbaldus vel Erchinoaldus, fil. Gerbertae, Richomere Patricio et Gertrude Hainaticensi genitae, ex Ega Maiore Domûs; ipse Dagoberti Regis Franciae consanguineus, de genitrice eius ac Clotharii II. Palatii Magister. Alii patrem ei dant Guntramum Alemanniae Ducem, matrem Gutham Clodovaei Regis sororem: Nonnulli Pipinum de Landis Duc. Brabantiae et Tungtorum Dominum, ex Itha s. Hitta, Aquitaniae Com. filia: Vitam edidit Hier. Gebwilerus A. C. 1521. sed multis fabulis refertam. Huius itaque, Defuncti A. C. 661. fil. fuit Lendisius s. Leudesius, itidem Maior Domûs, pater Ethiconis s. Athici cogn. Adelrici, qui, Alsatiae Ducatum a Theodorico nactus, Ehenhemii habitavit. Inter huius filios, maximus natu Adelbertus Dux Alsatiae fuit, e cuius posteris Kyburgenses, Thurgovienses, Winterthurios, Wendelburgios, Helfenstenios Comites; primos insuper Guelphos; nec non Burgundiae et Capetinos Galliae Reges derivant: Secundo-genitus Etho s. Hetto, Alberiam genuit, patrem Eberhardi Sen. quo genitus Eberhardus Iunior, fil. habuit Hugonem Comitem, qui communis trium familiarum ex Alsatica hac prodeuntium, Lotharingicae, Dagsburgicae et Habspurgicae C. Parens est, ut videre est apud Ioh. Iac. Chiffletium Comm. pecul. hac de re edito. Quamvis enim priores filios Gerhardum et Hugonem alii sine liberis Decessisse, et heredem Guntramum habuisse asserant: rectius tamen Vignierius, quique hunc sequuntur, illum Metensium Comitem faciunt, cuius posteri alii quidem Metensem Comitatum retinuêrunt; Albertus autem et Gerhardus fratres, Duces Lotharingiae sup. facti, et ex his Gerhardus, amplissimae stirpis auctor, Duces Lotharingiae; qui nunc quoque supersunt, et plures tamos in Gallia produxêre, tum aliquos Flandriae Comites et Egeshemios quoque Comites prosevit, Phil. Iac. Spener. Sylloge Geneal. Hist. in Fam. Austr. Cum vero Fam. Lotharingicae complures eslent rami, omnium, qui nunc supersunt, communis pater est Renatus Dux Lotharingiae, Exstinctus A. C. 1508. Ab eius enim fil. minori Claudio, Guisiae Duce, Lotharingicae lineae, quae in Gallia sedem fixêre, et a diversis Principatibus Guisiae (de Guise) Gaudiosae (de Ioyeuse) Meduaniae (de Mayenne) Aumaliae (d'Aumale) Ellebovii (d'Elbeuf) Harecurtis (de Harcourt) cognominantur, descendunt. A'maiori vero fil. Antonio, (praeter collateralem surculum Mercurii, de Mercoeur, Ducum) descendunt ipsi Lotharingiae Duces, quorum Progenitotes sic habent: Renatus praedicitus, ex Philippa. filia Adolphi Egmondani Ducis Celdriae, pater fuit Antonii Ducis Lothar. qui, Defunctus A. C. 1544. ex Renata Borbonia (filia Gilberti Borbonii Com. Montspenserii) reliquit fil. ac successorem Franciscum Exstinctum A. C. 1545. Hoc et Christinâ Danicâ (filiâ Christierni Regis Daniae et Norvegiae) genitus Car. Dux Lothar. Decessit A. C. 1608. Pater ex Claudia Francica (filia Henr. II. Regis Franciae) Henr.Ducis Lotharingiae et Francisci Ducis Lothar. Com. de Vaudemont: quorum ille, Defunctus A. C. 1624. ex Margaretha Gonzagea (filia Vincentii Mantuae Ducis) duas habuit filias, Nicolaam (nat. A. C. 1608. uxorem Car. Duc. patruelis, Den. A. C. 1657.) et Claudiam (itidem Francisci Nicolai Ducis Lothar. patruelis coniugem Den ...) Iste ex Christina Salmensi (filia Pauli Comitis) Car. suscepit Ducem Lothar. Nicolaae praefatae maritum, et haud pridem Mortuum, ac Nicolaum Franciscum Lotharingum, pridem Card. sed postea Claudiâ agnatâ ductâ, genitorem Ferdinandi, (qui nat. A. C. 1639. Obiit A. C. 1659.) et Car. VII. qui nat. A. C. 1643. patruo in Ducatu successit, et Exercitûs Imperialis supremus Dux, uxorem sibi iunxit Eleonoram Mariam Austriacam (filiam Ferdinandi III. Imp. et Eleonorae Gonzageae, ac Michaelis Thomae Korybuthi Poloniae Regis viduam.) ex ea egregiae prolis parens Exstinctus subitâ morte, in itinere ad Imp. A. C. 1690. post plurima, in Hungaria contra Turcas, et Germ. sup. contra Gallos fortissime ac felissime gesta. Vide Auctorem Vitae eius Gall. scriptam: Eum excepit fil. Leopoldus. Ceterum genealogiam praef. exhibet. Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. Parte l. p. 85. et 103. nec non Arte Heraldica Tom. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.